

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 9: Versus 5
Quia omnis violenta praedatio.[ID.]Acsi dicat: Genus humanum quod diabolus depraedatus est, auferet ei Dominus violenter, id est, potenter, et ipsum cum tumultu detrudet in infernum. Unde tam de ipso quam de membris ejus dicitur:Periit memoria eorum cum sonitu[Psal. 9.].Vestimentum mistum.[ID.]Diabolus qui plenus omnium sanguine, qui homicida ab initio; vel homines, quibus diabolus tanquam veste circumdatur, quorum manus plenae sunt sanguine.